# Errata medicorum recentiorum 58

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/58

de Visco sub nomine Aldibic, ita enim Arabice appellatur, tanquam ueneno loquitur: eidem enim eadem fere signa atque remedia attribuit, quae Dioscorides in Ixiae ueneni potione recenset, adeoque deceptus no minum propinquitate, ξον, id est, uiscum, pro ἐξίας ueneno descripsit. In quem etiam errorem Plinius incidit, idque genus ueneni, quod Graeci ἐξίαν uocant, non semel, sed iterum atque iterum Viscum appellauit. Quare inter iuniores quoque nonnulli falsi, putant tam Auicennam, quàm Plinium loqui de Visco, quo aues decipiuntur. At fieri non potuit, ut aut Auicenna aut Plinius Viscum aucupum inter uenena connumerarit. Auicenna siquidem lib. ij. cap. Decxxviij. de Visco tanquam salubri medicina, haud aliter quàm Dioscori des lib. iij. cap. xcv. plurima scribit, nullam dans in eo ueneni mortiferi notam. Non minus Plinius lib. xvi. cap. xliiij. accuratissime de uariis Visci generibus scribens, tantum abest, ut uiscum uenenum esse dicat, ut in robore arbore natum, certa tamen religione decer ptum, secundum Druidum opinionem, contra omnia uenena esse remedio astruat. Quare fateri oportet, utrosque abusos esse uocabu lo, Ixum pro Ixia accipientes. Etsi hoc nomine possint a calumnia uindicari, non est tamen, quod reliqui Auicennae errores, quibus in Ixia multipliciter implicatur, queant tolerari. Inter quos is primus est, quod eos effectus Thephisiae tribuit, quos Dioscorides Ixiae ueneno, quum tamen ab Ixia sit diuersa. Verba autem Auicennae Fen vi. canon. iiij. summa ij. tracta. i. cap. xiij. de Thephisia haec sunt: Haec est gummi rutae montanae, & quandoque sentitur in sapore eius, sicut sapor Albedarungi, & est calida, & accidit illi qui bibit eam, retentio eorum omnium quae currunt ex utrisque uiis, & apostematur lingua, & accidunt rugitus & inflatio. Has notas uni uersas Dioscorides lib. vi. cap. xxi. ixiae ueneno adscribit, in hanc sententiam disserens, ἐξίας δὲ ος κὀυλόφωνος καλεῖται ἐν δʼ πί νεσθαι διόν τι ὡκύμῳ κατὰ τὴν ὀσμην καὶ κατὰ τὴν γεῦσιν ἐμφαίνει. ἐπιφέρει δὲ δώσσης φλεσμόνην ἰσχυρὰν, ἢ παρακοπην. καὶ τὰς ἐκ κρίσοις ἐπέχει πάσας. βορβορυτούσ τε τι ψόφος μετὰ λειποθυμί ας ἐπιφέρει διχα τῶν προχωρεῖν τί. Id est, Ixias, qui & Viophonos dicitur, simile quiddam dum bibitur Ocymo in gustu et odore refert. Facit grauem linguae inflammationem, insaniamque. Cuncta corporis excrementa compescit, & cum defectu animae intestinorum strepitus ac inflationes excitat, nec quicquam tamen excernitur. Ex praedictis autem Auicennae uerbis iterum tres colliguntur errores. Vnus est, quod falso Thephisiam gummi rutae syluestris interpretatur, id quod non solum hoc loco fecisse constat, sed etiam ij. Canon. cap. Decx. ubi inquit: Thephisia est gummi rutae agrestis.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
