# Errata medicorum recentiorum 59

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/59

Quem errorem deinde secuti iuniores omes, Thephisiam passim ita exposuerunt. Verum si caput hoc secundi Canonis de Thephi sia exactius examinassent, ac cum capite de Tapsia apud Dioscori dem contulissent, procul dubio intellexissent hoc nomen Thephi siam esse apud Auicennam deprauatum, & pro Tapsia scriptum esse Thephisiam. Vnde ex errore scripturae falsa etiam expositio habuit originem. Potuissent autem ex eodem Dioscoride discere, Tapsiam alio nomine non rutam syluestrem, sed ferulam potius syluestrem appellari. Vide iam, quantum linguarum inscitia ad in telligenda authorum scripta obsit, adeo certe, ut non modo delirent hi, uerum etiam insaniant, qui linguarum cognitionem medico non esse necessariam contendant. Insuper, & si error is ex falsa uo cabuli tantum scriptura promanauerit, necessarium tamen erat, ut hunc indicaremus, quando non pauci sint usque adeo morosi, qui ueterem hanc Auicennae translationem caeteris omnibus praestare putent, citiusque mori eligant, quam ab ista quicquam dissentire. Alter error qui ex praedictis colligitur, prioribus multo grauior est, quod sibi ipsi Auicenna in Thephisia contradicit. Nam in secundo Canone de Thephisia scribit, quod in radice eius et corticibus ipsius & lachryma eius est solutio, hic uero de ea inter uenena tractans, ait: Et accidit ei qui bibit eam retentio eorum omnium, quae „ currunt ex utrisque uiis. Quare cum solutio & retentio superfluitatum seu excrementorum, sint effectus contrarij, liquet manifestissi me sibiipsi contradixisse Auicennam. Dioscorides autem lib. vi. cap. xxxiij. Tapsiam inter ea enumerat, quae salutis quidem caussa „ dantur, non tamen minora aliis uenenis pericula afferunt. Strangulationes facientes, aut ultra quàm opus est purgantes. Non est itaque, ut Auicennam quis ab erraro uindicet, quin apertissimam in eius uerbis esse contradictionem dicat. Tertius error est, qui ex su perioribus colligitur, quoniam bis se de una eademque re scripsisse sub diuersis nominibus non animaduertit. Nam cum paulo antea de Thephisia tanquam de Ixia scripsisset, iterum eodem libro de eadem Ixia sub Aldibic nomine tractat, eosdemque effectus quos su pra Thephisiae tribuerat, iam Aldibic, id est, uisco adscribit, id quod XXX.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
