Latin
MEDICORVM
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 60
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. quod mox deprehendent, qui sibi utriusque capitis uerba contulerint. Intelligent &ex isto errore medicae professionis candidati, quam passim ambigua scribat Auicenna, de quo certe nihil mirandum: transscriptor enim tantummodo aliorum fuit, omniaque utcunque sese obtulerunt, citra iuditium atque delectum in unum corrasit, non aliud studens, nisi ut hoc pacto Canonem suum ad iusti uoluminis magnitudinem deduceret, non curans utcunque consarcinati Cen tones sibi responderent, tanquam sua caecis esset obtrusurus. ERROR XXI. Gnorauerunt Serapion, Auicenna atque Arabes alii a Isatidem herbam, quam ipsi Nil siue Nilech appellant, ideoque tam uarii atque ancipites in ea describenda fuerunt. Quod praeter tenebras nihil offundant Arabes, facile uidebunt, qui ea, quae de Isatide scripserunt, diligenti iuditio perpenderint. Isatidem uero herbam, quam nostra aetas Guadum appellat, esse eam, quam Arabes Nil siue Nilech nominant, ostendunt ea, quae de Nilech scripsit Serapio, nam ea fere omnia de Isatide satiua &syluestria Dioscoride traduntur. Serapionis autem de Nilech haec sunt uerba: Est de Nilech domesticus &syluestris. Domesticus est ille, quo tinctores utuntur, cuius folium est simile folio plantaginis, nisi quia est magis uiscosum, &fortioris nigredinis, &habet stipitem longitudinis brachii unius. Sed agrestis assimilatur domestico, nisi quia folium eius est magis simile folio lactucae, &ha „bet ramulos longos, plures, graciles, cum multis ramusculis, quo rum color tendit ad rubedinem, &in summitatibus ramorum sunt uaginulę multae similes linguis. Et est in eis semen, &habet florem „paruum, subtilem. Haec omnia Dioscorides lib. ij. cap. lxxiiij. de „Isatide quoque scribit, inquiens, ἱσάτις ἤμερος. ἡ δι βαφεῖς χρῶνται, φύλλον ἔχρὶ ἀρνολλωσῳ ἐμφερές. λιπαρώτερον δὲ δὲ μελάντερον. καυλὸν δὲ ὑπορδίπηχυν. ἰσάτοις δὲ ἀγρία παραπλησία οντα τῇ πρὸ ἀυτῆς, φύλλα ἔχει μείζονα πρὸς τὰ τῆς θείδακος, καυλοῦ δὲ λε, πτοτέροις, πολυχιδεῖς, ὑπορύθροις. ἔχοντας δὲ ἄκρου ὥσπερ θυλά κια λωασοειδὴ πολλὰ ἀποκριμάμενα, ἐν οἷς δὲ σπέρμα. ἄνθος μήλι νον λεπτον. Quod est, Isatis domestica, qua lanarum infectores, seu tinctores utuntur, folium habet plantagini simile, pingulus ta men &nigrius, caulem duobus cubitis altiorem.