# Errata medicorum recentiorum 62

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/62

Quae uniuersa quoque paulo post in capite de Nil de eodem folio scribit, ob id reprehensione carere non potest, quod frustra de eadem re in diuersis capitibus tractat. Plurimum praeterea a Dioscoride ac ueritate discrepant, quae idem Auicenna cap. cccvi. de grano Nil in hunc modum scribit: Granum Nil est Cartamum Indum. Item solutione educit humores crassos, multasque alias proprietates subinfert, quae nihil ad Isatidem pertinent, pro qua Nil cap. Dxvi. retulerat. Quae iterum suspitionem augent, Auicennam Isatidem non cognouisse. Non praeterire ualeo hic crassum Pandectarii errorem, apud quem in eisdem rebus nominibusque mira est colluuio. Nam falsum admodum est, quod docet Nigel Arabice dictum, à Graecis Nesme, a Latinis autem Indicum appellari. Nesme enim aeque ut Nigel barbarum est uocabulum. Indicum uero tam Graecorum quàm Latinorum aliud multo ab Isatide est, ut uidere licet apud Dioscoridem & Plinium. Dioscorides enim lib. V. cap. Ixi. inter lapides connumerans Indicum, ita de eo tradit, τὸ δὲ λεχομενου ἵνδικου λίου, δὲ μὲν ἀυφμάτως ἄνεται, διονεὶ ἔκβρασμα ὃν τῶν ἐνδι κῶν καλάμων. ο δὲ βαφικόν στιν ἕπανθισμὸς πορφυροῦς ἐπαιωροῦ μενος οῖς χαλκείοις. ὃν ἀποσύραντες ξηραινουσιν δι τέχνιται. Id est, Indici nominati lapidis duo sunt genera. Alterum quidem sponte sua nascitur in harundinibus Indicis spumae modo erumpens. Alterum, quod infectiuum uocant, ueluti flos purpurae aere is cortinis supernatans, quem despumantes infectores, siccant. Pli nii autem, Dioscoridem imitantis, lib. xxxiij. cap. vi. de Indico haec sunt uerba: Ab hoc maxima authoritas Indico. Ex India uenit ha „ rundinum spuma adhaerescente limo, cum teritur nigrum. At in „ diluendo mixturam purpurae coeruleique mirabilem reddit. Alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans cortinis. Ex istis sa „ tis apparet, quantum Indicum ab Isatide differat. Insuper idem Pandectarius alio in loco, in litera uidelicet B Osatidem uel potius Isatidem & Borith Graece, Arabice autem Agisdo, Latine uero Saponariam, uel herbam fullonum, eandem herbam esse docet, at mendacissime. Nam Isatim, quam ipse uitiose Osatum uocat, non esse herbam, quam Graeci Struthion, Latini radiculam siue lanatiam herbam, eo quod fullones ea in purgandis lanis utuntur, ap pellant, satis constat ex Dioscoride, qui de eisdem in diuersis capi bus, tanquam natura & uiribus distantibus tractat. At nihil mirum, ui rum hunc tam absurda scripsisse, quando fere ubique mendacissimus reperiatur. Iam satis superque monstratum est, Isaudem non satis per spectam fuisse Arabis, ideoque ne in re satis aperta plus aequo immo remur, hic de Isatide finem faciemus.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
