# Errata medicorum recentiorum 63-2

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/63-2

ERROR XXII. Allucinatur Auicenna, Calamentum cum Ori A gano confundens: sub enim Calamenti nomi ne de omnibus ferme Origani speciebus pertractat, atque utriusque uires promiscue docet. Auicenna ij. Cano. cap. clviij. Calamentum hunc in modum describit: Calamentum aliud est fluuiale, & aliud montanum, simile hyssopo in sapore, & similiter folia eius sunt ei similia. Et est alia species eius, quae nominatur Alhauium. Et est quaedam species eius, quae uocatur Calamentum hirci. Et montanum est fortius fluuiali. Ex his Auicennae uerbis nemo non, nisi talpa caecior sit, cernit eun dem errasse, quando sub Calamenti nomine de omnibus Origani speciebus pertractet, id quod sole clarius monstrabit Dioscorides, qui lib. iij. cap. xxx. Origanum & non Calaminthen ad Auicennae praescriptum depingit, uerba eius haec sunt, ὀβιγανος ἡρα„ κλεωτική. οἱ δὲ κονίλὴν καλοῦσι. φύλλον ἔχει ἐμφερὲς ὑσσώπῳ. σκιάδιον δὲ ου ξοχοειδέσ. ἀλλʼ ὥσπερ διηρημενον. κ ἐπ᾽ ἄκρων τῶνράβδων δὲ σπέρμα οὐ πύκνον. ἡ δὲ ὀνῆτις καλουμένη, λευκοτʼ „ ρα τισφύλλοις ἐστι. Ἀμᾶλλον ἔοικεαὐσσώπῳ. ἡ δ σπέρμα ὥσπερ „ κορύμβους ενεχεῖς ἐπικειμένους ἔχει. φραχορίτανος θαμνίσκος ἐστιν „ ὀριγάνῳ ἢ ἐρπόλλῳ ἀγρίῳ ὅμοιος τὰ φόλλα καὶ τὰ κλωνία. „ Hoc est, Origanum Heracleoticum, sunt qui Cunilam uocant, folium XXXII.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
