Latin
ERROR XXII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 64
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. folium Hyssopo simile habet, non tamen umbellam rotae figura, sed multifidam, &ueluti diuisam. Semen illi in summis uirgis non densum durumque est. Quae uero Onitis dicitur, candidior foliis est &Hyssopo magis similis, habetque semen consertorum corymbo rum modo. Tragoriganus autem frutex est exiguus, Origano, Ser pylloue agresti foliis &ramulis similis. In eum modum quoque de scribit Origanum Plinius lib. XX. cap. xvij. dicens: Origanum, quod in sapore Cunilam aemulatur, plura genera in medicina habet, &Onitin uel Prasion appellant, non dissimile Hyssopo. Tra goriganon simile est serpyllo syluestri. Quod autem Auicenna utri usque, hoc est, Calamenti &Origani, uires miscuerit, facile deprehendent, qui eiusdem de Calamento caput, cum iis quae Dioscori des de utrisque scripsit, contulerint. At ne ueritatis cupidi quid desy derent, ecce nonnulla conferemus, ad quorum exemplar reliqua diiudicabunt. Auicenna inter caetera de Calamenti uiribus sic scri bit: Fit balneatio ex decoctione montani ad pruritum &scabiem, &quandoque separatur icteritia, &confert hydropisi, quando comeditur cum ficubus. Et solutione educit choleram nigram, &con fert ulceribus oris, &extrahit superfluitates ex utrisque naribus. Haec singula Dioscoridis testimonio non Calamento, sed Origano debentur. De Origano enim scribens, sic inquit, ἐστι δὲ θερμαν τική. ἀρμόζει πος τὰ σπάσματα καὶ ρῆσματα καὶ ὕδρωπαρμετὰ συ κου βιβρωσκομένη. ξηρα δὲ ποθεῖσα ὀξυβάφου πλῆρος, σὺν μελικρά τωμέλανα κατὰ κοιλίαν ἄγει. κνησμοὺς δὲ καὶ ψώρας καὶ ἕκτερον B ἀφέψημα ἀντῆς ἐν λουτῷ ὡφελει. ὁ δὲ χυλὸς ἀυτῆς χρώρας οὐ σης, κ πρίσθμία καὶ κιονίδας καὶ ἄφθας θεραπέύει, καὶ δά ρινος ἄγει σὺν ἐλαίῳ ἰρίνῳ ἑσχυματιζόμενος. Id est, Calefacit Origanus, pro „dest ad conuulsa ruptaque, &cutem subeuntes aquas cum fico co „mesta. Bibitur eadem siccata acetabuli mensura cum mulsa aqua „nigram bilem per inferna trahens. Prurigines itidem, scabies, &suffusos felle emendat decoctum eius his, qui eo lauantur. Succus etiam uirentis, tonsillas, columellamque et oris ulcera sanat, &cum Irino oleo infusus naribus per eas purgat. Sunt &praeter has pro prietates aliae, quas Auicenna Calamento adscribit, quae tamen Dioscorides Tragorigano tribuit, qualia sunt haec, Sedare nauseam, extenuare lienem, conferre stomachi doloribus &conturba tioni, sicut animaduertet is, qui Dioscoridem de Tragorigano scribentem legerit. Praeterea sunt non pauca etiam, quae uerae Calaminthi, quam Romani Nepetam uocant, conueniunt, sicut sunt ista, Quando bibitur, aut ex eo fit emplastrum, confert puncturae uermium uenenosorum, eius decoctio prouocat urinam, confert spasmo, &dilatationi anhelitus, dolori pungitiuo uentris, &cho lericae passioni &rigori.