Latin
ERROR XXIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 66
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. singuli seorsum istas depingunt, quod equidem non fecissent, si easdem figura aut natura non distare perspectum habuissent. Hoc non animaduertens Auicenna, easdem Cano. ij. cap. xviij. sub Auricu lae muris nomine confundit. Nec potest ab errore uindicari Auicenna, quod Alsine &Myosotis, quae proprie auricula muris dici tur, ac Anagallis, quia foliis murium auribus similibus constant, merito auriculae muris nomine nuncupari potuerint. Nam hoc utcunque de tribus iis dici possit, de Helxine certe, quae Conuoluo lum, ob id quod omnibus, in quas inciderit, plantis circumuolua tur, latine appellari potest: cuius folia, authore Dioscoride lib. iiij. cap. χκά. hederae foliis sunt similia, dici nequaquam potest. Quod autem Anagallis sit diuersa ab auricula muris, fatetur met ipse Auicenna, seorsum deinde sub proprio nomine de ea tractans, oblitus quod antea eius proprietates in auricula muris assignauerat. Atne uidear per calumniam falso reprehendere Auicennam, eiusdem uerba ex secundo de Simplicib. Medic. libro in medium affe remus. Auricula, inquit, muris est herba, cuius uirtus secundum Galenum est propinqua uirtuti herbae, qua uitrum absterostr. His uer bis procul dubio Alsinen innuit, quam Galenus &Dioscorides testantur similes habere uires. Galenus enim lib. vi. de simplicib. medica. cap. XXV. de Alsine in hunc modum scribit: Haec est herba parua, &eius uirtus est similis uirtuti herbae, qua uitrum absterg tur, hoc est, Helxini, quam nostri Parietariam nominant. Dioscori des uero lib. iiij. cap. χξ 9. de Alsine ita tradit, καὶ καθόλου δυίαται τὰ ἀντὰ τῇ ἐλξίνῃ. Id est, Et in uniuersum eadem Helxine potest. Ita Plinius quoque lib. xxvij. cap. iiij. de eadem scribit, Alsine quam quidam Myosoton appellant, nascitur in lucis, unde &Alsine di cta est. Vsus eius ad collectiones inflammationesque. Quin emendat omnia quae Helxine, sed infirmius. Subiungit Auicenna: Et hoc nomen concessum est duabus herbis, quarum una est, quam nominat Galenus. Haec quidem Auicennae uerba uera sunt: non enim solum huic herbae, quae proprie Myosotis dicitur, auriculae muris nomen conceditur, sed etiam Alsini, ut ex Plinio iam patuit &indicat Dioscorides, ita scribens, ἀλσίνη οι δὲ μνος ὤτα ἀπὸ τω ἔχεινφύλλα ὅμοια μοος ὠτίοις. Hoc est, Alsinen muris auriculam aliqui dixerunt, quod murium auribus similia folia habet. „Quod autem addit Auicenna, quod altera quam nominauit Dio scorides, sit similis Volubili, nisi quia habet minora folia, hoc per omnia falsum est.