# Errata medicorum recentiorum 67

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/67

Nam neque de ea quae proprie Auricula Muris uocatur, neque de altera, quae Alsine nuncupatur, dici potest, quan do nulla earum sit Volubili similis, nec in foliis, nec flore. Scribitur tamen hoc de Helxine, quae & Cissampelos dicitur, quod habeat folia hederae similia, minora tamen. Est enim duplex Helxine. Vna Mercurialis herbae foliis & hirsutis, quae a nostris dicta est Pa rietaria. Altera hederae, in uinetis nascens, ideoque Cissampelos uo cata, & est Conuoluolum. Esse autem duas Helxines, dissimiles na turae inter se notae ostendunt, & post naturam antiquiores Graeci, praesertim Dioscorides, Paulusque Aegineta, qui priuatim seorsumque his uerbis de utraque in sexto egit, ἐλξίνη δὲ οι δὲ περδέκιον, „ οι δὲ παρθένιον, οἱ δὲ σιδηρίτιν, οἱ δὲ ἡρακλείαν. δύναμις δὲ ἀυτʼ ρύπτοκή τε καὶ ἀξέμα μεʼ ὑγρότητες ὑποψυχροῦ στυπτική. Quod „ est, Helxine sunt, qui Perdicium, qui Parthenium, qui Sideritim, „ qui Heracleam uocent. Vis eius est abstergens, & cum frigida humiditate aliqua sensim leniterque adstringens. Post haec idem Pau„ lus ait, ἐλξίνῃ ἡ καὶ κισσάμπαλος διαφορι τικῆσ ἔστι δυνάμεωσ. Id est, „ Helxine, quae Cissampelos dicitur, discutiendi uim habet. Primam describit Dioscorides lib. iiij. cap. xxxvi. Et Plinius lib. xxij. cap. xvij. Secundam uero idem Dioscorides libro eodem, cap. χκά. depingit. Post uerba paulo ante dicta, Auicenna ita ait: Et est her„ba expansa super faciem terrae, paruos habens stipites, et azulinos flores. Quae utique Auicennae uerba non conueniunt auriculae mu ris, sed alteri Anagallidis generi: id quod testatur Dioscorides libro secundo, cap. clxvij. de Anagallide in hunc modum scribens, διαναταλλίδος διττὸν ἔιδος ἔστι, διαφέρον ἄνθει. ἡ μὲν γὰρ κυάνεον „ ἔχουσα δʼ ἄνθος, θήλεια λέγεται. ἡ δὲ δὲ φοινικοῦν, ἄρρην θαμνία δὲ ἔστι κεχυμένα ὑδὲ γῆς, φύλλα ἔχοντα ἀσὶ τε βαγώνων καυλίων μικρά· ὑποστρόγγυλα πρὸς τὰ δι ἐλξίνης. καρπὸν ποειφερῆ. „ Quod est, Duplex diuerso floris colore Anagallidis genus est. Ha „ bet enim altera coeruleos, quae foemina est: altera quae mascula, pu „ niceos flores. Breues sunt frutices in terra iacentes, foliis in qua„ drangulo caule paruis, & modice rotundis, Helxines figura, semen „ habent circinatum. Nec dissentit Galenus libro de simplicibus me „ dicamentis ad Paternianum, cap. xxiiij. dicens: Anagallidis duae „ species. Vna coeruleo flore, altera quasi puniceo, uerum ambae in „ aliis sibi similes. Sicut autem frutice humiles, foliis mollibus & pu sillis, & illis, & subrotundis. Plinius quoque lib. XXV. cap. xiij nihil a superioribus quod diuersum sit, scribit, inquiens: Duo genera eius.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
