Latin
XXXVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 74
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. lidam astruit, quamuis mox capite eccli. aequalem esse in caliditate &ad paucam declinare caliditatem scribat, id quod &in Carabe, ut praecedenti errore uisum est, fecit, adeo sibi semper similis es Auicenna, hoc nusquam ferè non pugnantia docet. Non esse uero Populum in tertio ordine calidam, testatur in primis Paulus Aegineta, qui eam in primo tantum ordine calefacere refert. Ipsa insuper natura arboris ad tantum caliditatis gradum hanc non posse extolli monstrat. Nam quis sapor, quis odor, quae demum qualitas tam praecellentis eam monstrat caloris? Neque enim multum odo rata, neque eximio aliquo sapore praedita, sed dum gustatur, primum quidem modice adstringit, postea amaritudinem quandam subobscuram inuehit, olfacienti quid non insuaue, uerum exiguum id omnino repraesentat, quae singula non excedere primum ordinem calefaciendo indicant. Si quis etiam uia regia, quam Galenus in suis de Simplicibus Medicamentis praescripsit, incedens experiri eam in corporibus temperatis aegrisque uoluerit, calefacientem non ualde inueniet. Nec est quod aliquem moueat uetus ac uulgata illa Galeni traductio, calidam in tertio ordine statuens. Nam cum illa ex Graeca ad Arabicam, exque Arabica in linguam Latinam sit uersa, id quod barbara Arabicaque passim capitibus praefixa singi lis uocabula monstrant, exigua illi fides erit adhibendam, maxime quando constet Arabicam illam traductionem non semel tantum, sed fere singulis quoque capitibus multifariam deprauatam esse, sicut patet eandem cum Graeca conferenti. Cum itaque Graecae lectionis ueritas, Paulusque Aegineta, Galeni simia, ipsaque rei experientia, quae reliquis omnibus praestat, confirment Populum arborem in primo tantum ordine calefacere, nihil prohibet, quin Auicennam er rasse cum suis strenue pronunciemus.