# Errata medicorum recentiorum 75

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/75

Et habet ramulos similes ramis plantae di ctae Lauros, egredientes ab una radice sicut agrestis, difficile frangibiles, longos circiter brachium unum, plenos foliis, & fructus eius ponticus declinans ad rubedinem. Quae profecto descriptio in uniuersum conuenit cum descriptione syluestris Myrti, quam ὀξομορσίνην, id est, Acuminatam Myrtum Graeci nominant, quem admodum deprehendet, qui eandem cum Dioscoridis descripti one lib. iiij. cap. cxxxvij. quae talis est, contulerit, Μυρσίνη ἀγρία β μὲν φύλλον μυρτίνη ἔχει ὅμοιον. πλατύτερον δὲ λογχοειδὲς, ὀρυ „ ἐπ’ ἄκρου, ὧν δὲ καρὰν στρογνύλον ἐνμέσῳ δὲ τὰ πτάλῳ ποειφερη. ἐρυθρον ἐν τὰ ππαίνεσθαι, ἔχοντα δʼ ἔντος ὀστῶδες. κλωνία λύχρει Λῆ, πολλὰ, ἐκ τῆς ρίζης ἀυτῆς, δύσθραυστα. ὅσον πήχρως, φύλλων μεστά. ρίζαν παραπλησίαν ἀγρώστει. γενομένω στρύφην ὑπόπικρον. Quod est, Myrtus syluestris Myrto simile folium habet, latius tamen, lanceae figura, in summo acuminatum, fructum fert in me dio folio haerentem, rotundum, cum maturuit, rubentem, ossea intus duritie. Ramulos uitilium modo lentos, numerosos, ab ipsa radice, non facile frangibiles, cubitali longitudine, foliis plenos. Radicem gramini similem, sapore acerbo & subamaro. Quis itaque tam stupidus, qui non uideat hic caecutisse Serapionem, ac Cubebas cum Oxymyrsine non sine magna ignauia confudisse, quum tamen arbor Oxymrysine sit longe diuersa ab ea, quae Cubebas profert. Et qui Cubebas et baccas rubentes, quas Oxymyrsine pro ducit, nouerunt, facile quantum deceptus sit sua coniectura Serapion, iudicabunt. Est autem Oxymyrsine arbor, quae Plinio teste lib. xxiij. cap. ix. Ruscus Latine, uulgo uero a Medicis corrupto uocabulo Bruscus appellatur, ex quo Plinii temporibus, sic ut hodie quoque, ruri scopae fiebant. At Oxymyrsinen a Romanis uocari Ruscum, praeter Plinium testatur etiam Dioscorides iis uerbis ρωμαῖοι ροῦσκουμ καλοῦσι, Id est, Romani Ruscum nominant. Nunc in nullo honore Ruscus est, nisi quod in aliquibus locis, ut diximus, scopae ad purganda pauimenta ex eo fiunt. Pueri quoque rubentes baccas ex foliis eius decerpentes, ceu Coraliis per ludum se illis ornant. Rustica quoque gens in carnario suspendit, tuetur eo a murium iniuriis pernas, & casei sui fiscellas. Neque enim acumina ta in cuspidem foliorum eius cacumina penetrare animalia illa au lent, quàm ob causam & μνακανθα, id est, murinam spinam qui dam dixerunt. Vides hoc loco Serapioni aeque ut Auicennae in herbarum descriptionibus parum esse fidendum. aii silon, un

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
