Latin
ERROR XXVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 76
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXVIII. Rrat magna aetatis nostrae Medicorum pars, ue ram Memithe, quam Dioscorides Glaucium uocat, ignorantes, aliis Chelidoniam, aliis Papauer cornutum esse contendentibus. Errare magnam Medicorum partem in Memithe, notius fere est, quàm ut demonstratione egeat. Sunt enim quidam, qui hanc Chelidoniam esse adserunt, in quorum albo est Gerardus ille Cre monensis, &hi quidem caeteris magis caecutiunt. Nam cum in confesso sit apud omnes, Memithen esse frigidi temperamenti, id quod Auicenna ij. Canon. cap. ccclxxxi. quoque confirmat, inquiens: Natura Memithe frigida est &sicca in primo, fieri non potest, ut sit Chelidonia herba, quae Galeno lib. viij. de Simplicib. Medica. capi clxxij. teste, in tertio ordine calefacientium collocatur. Seducti autem procul dubio boni illi uiri, nominum Memite &Memire uicinitate, quorum hoc Arabis Chelidonium, illud uero Glaucium significat. Aut quia descriptio Memithe apud Auicennam in mul tis cum descriptione Chelidonii maioris conueniat, quemadmodum est succus coloris crocei, cum amaritudine aliqua &odoris grauitate: haec enim omnia in Chelidonii quoque succo reperiuntur. Sunt alii, qui Memithen esse herbam eam dicunt, quam Graeci μήκωνα κόρατίδα, id est, Papauer cornutum uocant. Et eo modo interpretatus est quidam magni nominis Medicus, ut iisce audiui auribus, quotiescunque nonum Rasii praelegerat. Istos uero non minus quam primos errare, conuincunt uerba Dioscoridis, quae scribit libro quarto, cap. Ix. de Papauere cornuto in hanc sententiam, ἔνιοι δὲ ἐπλανήσησαν νομίσαντες ἐκ ταύτης ο αύκιον γίνεσθαι δια τὴν τῶν φύλλων ἐμφέρείαν, Hoc est, Decepti sunt aliqui foliorum si militudine, falso crediderunt ex hac fieri glaucium. Adeoque uides hunc errorem non nuper esse natum, sed Dioscoridis seculo inualuisse. Id Plinius quoque lib. XX. cap. xix. indicat, dum post Ceratidis, id est, Cornuti Papaueris descriptionem ita scribit: Quidam hoc genus Glaucium uocant. Esse autem Glaucium id, quod Arabes Memithen appellant, testatur utriusque descriptio, nam per omnia conui K ii ειωσι