# Errata medicorum recentiorum 79

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, TIBUOTV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/79

Vbi in Latina Co pi traductione Phaseli falso legitur (uitio, quantum arbitror impressoris) Paulus enim met ipse diuersitatem inter Phaselos & Phasiolos facit, Phaselos primo instar Galeni describens, deinde uero seorsum etiam Phaseolos dicens: Si integri cum siliquis uiridesque ingerantur, plures superfluitates cumulant. Ita & Galenus, ubi su pra uirides cum siliquis commedi testatur, quo nomine & Lobos appellatos esse scribit. Describit & Dioscorides Phasiolum lib. ij. cap. cxviij. hoc pacto, φασίολος φυσσώδης, πνευμάτων κινητικὸς δύςπεπτος. ἐψηθεὶς δὲ χρωρος καὶ ἐσθιόμενος κοι λίας μαλακτικος, „ποσδε ἐμέτοις ἔνθετος. Hoc est, Phasiolus inflat, inflationesque ex „ citat, aegreque concoquitur. Si coctus uiridis in cibo sumitur, aluum mollit, uomitionibus accommodatum est. Errat autem & hoc loci interpres Florentinus, uir alioqui rara eruditione ac multiiuga rerum cognitione insignis, acerrimoque iuditio praeditus, Phaselum cum Phasiolo confundens. Ex iis itaque satis constat, inter se differre Phaselum a phasiolo, quod non animaduertentes etiam magni nominis uiri, lapsi sunt. & inter Arabes etiam Serapio, qui sub Lubię nomine, quod certe a Lobo Graeca uoce deflexum est, Phaselos cum Phasiolis confundit. cini RROR XXX. Rrant Medici nostri seculi, Arabes imitantes. luiubas & Sebesten fructus ad uarios medicinae usus adhibentes, ad quos ueterum testimonio minime conducunt. luiubas. quas Sericas Graeci nominant, ad usum medicinae non conducere, praeter caeteros, docet Galenus libro secundo de alimentis, cap. xxxi. de Sericis, ubi ingenue fatetur se non habere ali quid XL.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
