# Errata medicorum recentiorum 81-2

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81-2

ERROR XXXI. Allucinantur Medici recentiores, herbam Lichenen à Graecis nominatam, praeter omnem rationem Hepaticam uocantes, cum id nominis Eu patorio potius ueterum testimonio sit tribuendum. Herbam XLI. Herbam a recentioribus uocatam Hepaticam, esse eam, quam Dioscorides, Galenus, ac Graeci alii Lichenem nominant, facile ex utriusque descriptionibus deprehenditur. Nam quaecunque a Serapione ac aliis Hepaticae tribuuntur, haec omnia Dioscorides Licheni adscribit. Serapionis autem haec de Hepatica uerba: Hepati ca nascitur in lapidibus humectis, & cadit super eam ros uel gutta aquae.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
