# Errata medicorum recentiorum 81

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/81

Istis satis superque ostensum est, Iuiubas perperam a iunioribus Medicis ad multa esse accommodatas. Reliquum igitur est, ut & itidem in Sebesten contigisse demonstremus. Fructum autem illum, quem Arabes Sebesten nominant, Paulus ac Plinius Myxam uocant. Pauli uero haec de Myxa uerba: Myxa est fructus quidem pruno similis, sed minor eo. Ita Plinius lib. xiij. cap. V. de Prunis in Damasco monte natis, & Myxis una loquitur, dicens: Item Pruna in Damasco monte nata, & Myxa, utranque iam familiarem Italiae. Ex quibus omnibus facile constat Myxam a Sebesten nihil differre. Id quod etiam ostendunt uerba Auicennae, de Sebesten ita scribentis: Sebesten & nominatur Mu keita. Quae sane dictio corrupta est, ac pro ea legendum Myxa, Proprietates autem Sebesten Auicenna iis uerbis enarrat: Sunt quasi temperatae. Sunt lenitiuae, leniunt enim pectus & guitur. Sedant sitim, leniunt uenirem. Quae equidem proprietates omnes, una aut altera dempta, sunt falsissimae. Nec em Sebesten sunt tem peratae, ut putat Auicenna, sed frigidae & siccae: neque etiam uenirem leniunt, sed magis eundem adstringunt. Id quod testatur Plinius, uel quisquis tandem eius libri author est, nec enim eius authoritas respuenda, quando non uno loco sua Hippocraticis ac Galenianis placitis fulciat, lib. iiij. de Re Medica, cap. lvij. de Myxa hunc in modum scribens: Hoc nanque genus manifeste stypticae uirtutis al paret & frigidae, quamuis plurima illi de rigore siccitas decoquat. Verum & ardores febricitantium extinguit, ore compressum, & sitim mitigat, & in cibo sumptum, stomachum erigit, solutioni uentris obsistit. Proinde uideant Medici iuniores, qui Eclegma, siue ut ipsi loquuntur, Electuarium de Sebesten ad subducendam aluum conficiunt, quum ex Plinii sententia solutioni uentris potius obsistant. At quid multa? Nihil mirum, Arabes ementita scripsisse qui utcunque sua ex aliorum scriptis consarcinare studuerunt.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
