# Errata medicorum recentiorum 84

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/84

Haec porro Auicennae descriptio in uniuersum quadrat cum descriptione Hederae, quae traditur a Dioscoride & Ga leno. Dioscorides quippe lib. ij. cap. clxviij. de Hedera ita scribit: ο δὲ δάκρυον κισσοῦ ψιλοῖ τρίχας, κτεῖνε φθεῖρας ἐπαλειφόμενον. κατα πλάσεται δὲ τὰ φύλλα πρὸς πᾶν ἕλκος ἐψηθέντα ἐν ὄινῳ κ καταπλασσόμενα. κατακαύματα, κακοίθη θεραπεύει. οδὲ χυλὸς τῶν φύλλων καὶ τῶν κορύμβων, ὥταλείας καὶ πυρροοῦντα ὠτα σὺν ἐλαιω ἰᾶται. Quod est, Depilat Hederae lachryma, pedicu „ losque inuncta necat. (Atque hic aduerte, Auicennam ineptissime lac „ pro lachryma reddidisse) Omnium generum ulceribus folia in „ uino decocta impositaque ambustis, dolosisque ulceribus medentur. „ Succus uero foliorum corymborumque doloribus aurium & pu „ rulentis auribus medetur. Consimiliter Galenus lib. V. de Simpli. Medica. cap. xxviij. haec singula instar Dioscoridis Hederę tribuit in eum modum scribens: Lachryma Hederae pediculos interficit, capillosque destruit. Folia eius trita cum Ceroto ambustis igne pro sunt. Sanant ulcera antiqua iuxta & nares. Plinius quoque lib. xxiiij cap. X. haec eadem Hederae adscribit, dicens: Succus Hederae taedia „ narium graueolentiamque emendat. Infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. Illinitur decocta in uino omnium ulcerum generi, etiamsi cacoethe sint. Lachryma Hederae Psilothrum est, Phthiriasimque tollit. Et ambusiis illinitur utiliter cum cera. Quis est, qui ex istis ueterum testimoniis non aperte uideat, Auicennam Hederae proprietates cum Volubilis proprietatibus miscuisse? Sed quid mirum hic lapsum Auicennam, quando et antea in capite de Cussos Hederae etiam uirtutes cum alterius herbae, quae Ladonum fert, uiribus miscuerit, ut in errato decimosexto indicauimus. Cae terum annotandum & hoc est, Volubilem maiorem dictam, eam esse herbam, quae à Graecis κισσάμπελος, id est, Hedera uitealis & Helxine nuncupatur. Haec autem herba lacte plurimo manat, & aluum cit, haud aliter quàm Scammonia. Describit autem hanc Dioscorides lib. iiij. capite χ κά in hunc modum, ἐλξίνη ἔχει φύλ λα ὅμοια κισσῷ ἐλάττονα δὲ καὶ κλωνία μικρὰ πειπλεκόμενα ὅπου ἂν τύχοι. φύεται δὲ ἐν φασκοῖς καὶ ἀμπελωσι κασίτῳ. δύναμιν δὲ ἔχει τῶν φύλλων ὁ χυλὸς πινόμενος λυκτικὴν κοιλίας. Id est, Helxine „ Hederae similia folia habet, ramusculos tamen minores, amplecten tes quicquid contigerint. Nascitur in septis & uineis atque frumento. Auicenna uero nesciens ueram Hederam distinguere a Cissampe lo siue Helxine, mixtis ambarum herbarum natura distantium potestatibus, magnam peperit confusionem: & sicuti Hederam pro Volubili, ita quoque lac pro lachryma posuit, cum tamen uerae Hederae lachryma, & non lac uitealis Hederae sit, cui tam a Dioscori de quàm Galeno ac Plinio is datur effectus, quod depilet & pediculos enecet, ut diximus. Praeterea cum is error, quemadmodum alii non pauci, ex linguarum inscitia ortus appareat, cogitent opti mi quique, quam necessaria sit Medico linguarum peritia, qua certe nisi instructus medicinam accesserit, non est quod non multis errorum labyrinthis inuoluatur. At non est quod morosis istis barbaris per suadeamus, ut iam senes Catonem imitentur.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
