Latin
ERROR XXXIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem non de una tantum agat, sed confusim de utraque, id ueterum testimoniis ostendemus. Nam primum omnium quod Centaurio inesse amaritudinem &stipticitatem scribit, hoc certe de minori in telligendum erit. Id enim propter amaritudinem aliqui Fel terrae nominarunt. Quod indicat Plinius lib. xxv. cap. vi. ita scribens: Hoc Centaurion nostri Fel terrae uocant, propter amaritudinem summam. Galenus etiam lib. vij. de Simplicib. Medica. cap. xvij. ista Centaurio minori conuenire docet, in eam sententiam disse rens: Dominatur in eo amara qualitas modica stipticitate participans, &propter hoc temperamentum exiccans fortiter, est medicamentum sine mordicatione. Quod uero deinceps Mesue Centaurio inesse dulcedinem cum acredine ait, hoc equidem maiori accommodari debet. Nam ut minor ob amaritudinem Felterrae uocatur, ita maior ob dulcedinem Mel terrae appellari potest. Id quod testatur lib. iij. cap. vij. ita de maiori Centaurio scribens, ρίζα, παχεῖα. στερρα. βαρεία. ποεὶ πήχεις δύο. μεστὶ χολοῦ. δι μεία μετα ποσῆς στύψεωσκαὶ δυκύτητος. Hoc est, Radix illi den „sa, dura, ponderosa, longitudine ad bina cubita, succo plena, sapo „re acri cum adstrictione, dulcedineque aliqua. Et confirmat Galenus 29 lib. vij. Simplicium Medicamentorum, cap. xvi. ita docens: Secundum gustum enim acris simul et stiptica apparet cum quadam „dulcedine. Plinius quoque ubi supra inquiens: Radix uasta, rubescens, tenera, fragilisque, ad bina cubita, madida succo, amara cum quadam dulcedine. Verba autem Mesue quae sequuntur, quod sci licet sit in ea acredo remissa sine mordicatione, iterum de minori, ut diximus, intelliguntur. Quod uero post ait, quare est ex maxime curantibus uulnera, id maiori aptari debet. De eo enim sic scribit Dioscorides, ἡ ρίζα ἔστι δὲ καὶ ξαυματική. βνάγει γῆ βκολλα, καὶ τὰ ἐψόμεναδὲ κρέα συνάγει, ἐάν τις αὐτὴν κόψας συνεψήση. Id est, Radix eius utilis est uulneribus. Constipat enim &glutinat, „