Latin
FIILLOT
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus etiam inquit: Decoctionem huius herbae iniiciunt quidam Ischiadicis, ceum educentem biliosa et crassa. Quid porro iam notius, quam Mesuen utriusque Centaurii uires miscuisse? adeo ut nemo etiam, licet oculatissimus sit, citra ueterum scripta istas discernere, ac cuilibet suas adaptari possit. Hinc factum est, ut Centau rium majus nostro aeuo ferè omnibus incognitum sit, quando passim in officinis solius minoris usus sit, non sine magno errore. At solent hoc pacto per authorum inscitiam non pauca intercidere, quae certe si ueteres ac probatissimos authores, sicut barbaros et in doctos istos spermologos legere curassemus, minime iam nos laterent. Postremum, quod Mesue Centaurium minus praefert maiori, iterum exemplo Auicennae facit, quem ferme in omnibus sequitur: Is enim secundo Canonis de Centauria ita scribit: Sed mi nor est magis iuuatiua ad omnia illa. Verum hoc quoque praeter an tiquorum exemplum factum est, qui cuique suas uires seorsum tribuerunt, nec unum alteri praetulerunt, quemadmodum uidere licet apud Dioscoridem atque Galenum, qui certe praeter alia radicem quoque Centaurii minoris inutilem, ac nullius in re medica usus esse scribunt. Dioscoridis enim haec uerba, ρίζα μικρα ἄχρηστις. Quod est, Radix parua, nullius usus. Galeni uero illa: Centaurii minoris radix quidem omnifariam inutilis est. Id quod &Plinius docet, in „quiens: Centaurium minus radice tenui &superuacua. Videant hic medici iuniores, quantum caecutiant, quantumque a uero aberrent, hi enim non solum ignorant Centaurium majus, uerum eti am radice minoris utuntur in usu medico, quae tamen omnium ueterum testimonio penitus inuti lis ac superuacua est. Ita barbarorum inscitia uniuersus medicinae decor periit, quem saxint Superi, docto rum omnium studiis re cuperemus. Error XLIIII.