# Errata medicorum recentiorum 90

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/90

ERROR XXXV. Allucinantur insigniter, nec sine magno mu torum periculo, Medici iuniores, qui in Can tharidum exhibitione alas, tanquam reliquis partibus magis pestiferas, abiiciunt, cum iuxta ueterum placita pedes potius proiiciendi sint. Non arbitror esse aliquem, qui ignoret nostrae aetatis Medicos in Cantharidibus propinandis omnes ex aequo proiiciendas esse alas docere, idque quantum coniectura assequi possum, Arabum aut eosdem male interpretantium praescripto factum est, quando passim in istis, dum Cantharides exhibent, scribatur abiicere oportere alas & caput. Id quod maxime liquet legenti Razam libro nono ad Almansorem, capite de mingendi difficultate, & Auicennam Fen xix. lib. iiij. tractat. ij. cap. viij. & passim alibi. Quantum autem ea in re errauerint boni illi uiri, aut certe eorundem interpretes, sa tis patebit huic, qui Cantharidum uires atque naturam iuxta ueterum descriptionem expenderit. Illi enim ex professo docent, alas maleficio Cantharidum esse remedio, atque hoc nomine minus abiicien das. Testis est in primis Dioscorides libro secundo, cap. liij. dicens, οι δὲ τὰ πτερὰ ἀυτῶν καὶ ον πόδας τοῖς ποιοῦσιν ἀντὰς αὐτιφάρμα κον αὐέγραψαν. Quod est, Retulerunt plerique alas & pedes Cantharidum contra earundem maleficia remedio esse. Quamuis uero Dioscorides id ex aliorum potius sententia quam propria scribat, ita tamen esse post eum Plinius lib. xix. cap. iiij. manifestissime indicat, sic scribens: Ipsarum Cantharidum uenenum in qua parte sit, non constat inter authores. Alii in pedibus & capite existimant esse, alii negant. Conuenit tamen pennas earum auxiliari, in quacunque parte sit uenenum. Hinc est quod Hippocrates libro quarto de uictu morborum acutorum, Aph. cxiiij. in curatione aquae inter cutem, non alas, ut nostri seculi Medici, sed pedes & caput pro iicere doceat. Eius enim haec sunt uerba: Cantharides tres, abiectis pedibus & capite, teruntur in aquae cyathis tribus &c. Vbi ant quus interpres non sine errore reddidit in sua traductione, Auferens caput & pedes & alas. Proinde utcunque de pedibus adhuc dissentiant authores, conuenit tamen inter omnes, ut ex Plinii authoritate diximus, alas eorundem maleficio medicari, atque ob id minime proiiciendas. Vides iam, quantum in manifestissimis etiam caecutiant Medici iuniores. Hinc factum, quod non raro eisdem Cantharidum usus male cessit, ita ut Cantharides sua ui erodendi saepius sanguinem promanare fecerint. Quod si uero alas, quae huic maleficio remedio sunt, non abiectas uoluissent, forte nihil horum consecutum uidissent. Quamuis si me audierint, in uniuersum ab exhibitione Cantharidum abstinebunt Medici. Verum utcunque moneas, frustra uereor moneas, quando errore penitus obstinat obsurduerint.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
