# Errata medicorum recentiorum 92-2

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/92-2

ERROR XXXVIII. )Erperam Medici recentiores Auicennam sequen tes, in interiorum membrorum ac uiscerum inflammationibus uenam, quae ex opposito est lateris affecti, incidendam contendunt, cum potius ue terum omnium testimonio, ac ratione ipsa astipu lante, ea quae è directo est, sit secanda. Auicenna Fen prima, Canon. iij. tractat. i. cap. xxix. uidetur eius erroris esse author, dum inter caetera sic scribit: Et oportet ut fiat phlebotomia earum in contraria parte doloris. Quem errorem & passim in tertio libro, ubi morborum curationes tractat, sequitur. Errori huic obnoxii sunt & Arabes alii, ut in eorunder libris uidere licet, quos totus iuniorum Medicorum chorus imita tus est. Sed quantum ea in re a ueritatis tramite deuiauerint, lucidissi me ostendemus. Primum igitur omnium peruersam hanc Arabum atque recentiorum opinionem ueterum authoritas explodit atque con uincit, qui in omnibus interiorum uiscerum inflammationibus uenam, quae e directo loci affecti est, secandam docent. Id quod in primis facit Hippocrates lib. iiij.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
