Latin
ERROR XXXVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 98
Unproofread scanNot analysed yet
His accedit, quod detrahendo sanguinem per distantiora, uires euacuantur, &a morbo nihil leuatur. Et quod maximum est, pars uitiosae materiae alio transfertur, quae dein altera sanguinis missione per propiora iterum ad Phlegmonem retrahitur, nec euacuatur. Hinc secta aduer si lateris uena, uel nulla fit retractio a loco affecto, uel periculum imminet transitionis morbi in alterum latus. Venae enim sectio proximum sanguinem &consequentem, quantumuis bonum, euacuat, atque adeo in opposita aut distantissima parte sanguis optimus solus euacuatur, &in eius locum paulatim surrogatur atque transit uitiosus, &quod reliquum est, inficit. Quod ne accideret in pestilen tia, unanimis uotis constituerunt recentiores, ut uena, quae e directo locum pestilentiali bubone affectum respiceret, secaretur, &minime ea quae ex opposito est, quando hoc pacto uenenum ex affecto loco tractum, illaesam quoque partem infectam redderet. Mi rum autem, cur eundem euentum in interiorum uiscerum inflam mationibus non timuerint, cum diuersitatis nulla penitus subsit ra tio, similiter enim sanguis uitiosus a loco affecto in non affectum trahitur. Praedictis fidem quoque faciunt, quod ubi intumuerit utrunque crus, incisa uena brachii dextri, detumescit crus dextrum, sinistro nullam utilitatem sentiente. Similiter in febribus acutis intumescente utroque uiscere, hepate &liene, incisa dextra brachii uena soluitur iecoris tumor &dolor, non autem lienis. Item sanguis de nare dextra profluens, soluit iecoris dolores, lienis autem de sinistra. Hinc est quod Galenus libro tertio de Crisibus, capite tertio et ultimo in bonis inflammationis crisibus per directum oportere fluere sanguinem docet. Iterum obiicient aduersarii, interdum non tolli totam exuberantiam una sanguinis missione, tunc ergo uerti impetum excretoriae facultatis uersus phlegmonem &ipsam impleri. Quibus ita respondeo. Rarissime id fieri, si tamen contingeret colligi idoneam quantitatem, quae inflammatione iterum infe stari posset, quod uix ante horam quartam a uenae sectione fieri so let, tunc iterum ex eadem uena detractus sanguis id totum expur gabit, deinde ubi res exigit, studendum reuulsioni tertia sanguinis detractione, non ut solent aduersarii prima.