# Errata medicorum recentiorum 99

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/99

Id quod Galenus con firmat, libro de Sanitate tuenda quarto, iis uerbis: Quoniam igitur in hac quae ueluti phlegmone sauigat lassitudine, uis calidi sang uinis congesta in corporis mole est, uenae autem sectio succos e uase emittit, utile est post priorem detractionem tantisper intermit tere, dum aliquid eorum qui in corpore sunt humores, remigrent ad uenas. Quod tamen, quoniam committendum non est, ut in iis maneat, utpote ex dimidio corruptum, sed potius plurimum eius expellatur, idcirco detractiones sanguinis etiam secundo die itera mus, aliquando uero & in tertio, ubi uidelicet & reuellere, & ex aliis in alia transferre uisum est conducere. Ex quibus manifestum est, quod duae primae detractiones, quae euacuandi gratia fiunt praecipiendae sunt eodem die, si liceat, sed post quartam horam: sin minus, secundo. Tertia uero, quae fit reuulsionis tantum caussa, in tertio etiam die fieri potest. Minime praetereundum & hoc est, quod iste iuniorum Medicorum error ex quodam etiam Galeni loco male intellecto promanasse uidetur. Is autem est in arte Medicina li cap. xcv. ubi in hunc modum scribit: Si uniuersum corpus plus „ aequo plenum fuerit, per patientem locum minime euacuandum. Patientem locum intelligentes latus uniuersum, in quo affectus ipse consistit. Verbi gratia, basilicam lateris affecti in Pleuritide, at abusiue, ut ita loquar, atque omnium falsissime, cum patiens locus in praesentiarum non sit aliud, nisi membrum hoc, in quo affectus existit, hoc est, locus inflammatus & dolens, ut sunt costae dolentes in Pleuritide. Et ita uerum est, quod uena quae per hunc locum dolentem, aut ualde uicinum transit, secari non debet. Pellente enim natura totius corporis excrementa ad inflammationem, & eo propensius, quod uia fluxui facta est, periculum imminet, ne plus humoris perueniat quam per angustam uiam ac uenam transmitti possit. Semper etiam aliquid crassioris sanguinis detinebitur, contra quam in amplis uenis, qua redundantia necesse est excrementum in phlegmonem distribui, & morbum augeri. Adde quod per paruas uenas uix potest idonea quantitas euacuari, ut totum corpus expurgetur, quales in Pleuritide, quae semper exempli loco erit, sunt uenae quae in costis. Sensus itaque Galeni uerborum est, quod redundantibus hu moribus in toto corpore, non sit incidenda uena in ipsa phlegmo ne, aut ualde uicina, uel compatiente particula, neque omnino fluentibus humoribus. In ipsa enim inflammatione & uicina parte uehementer condolente, irritatur dolor uel uulnere, uel uiolento cucurbitae tractu, & proinde ad ipsam phlegmonem uehementius trahunt calor & dolor humorem alioqui sponte defluentem, immo cum cucurbitula modicum sanguinis diluti per angustos meatus euacuet, plus attrahitur ad phlegmonem quam euacuetur. Hinc recte su pra paulo adductis uerbis annectit Galenus. Nam si scarificationi bus aut sectionibus sensibiliter euacuabimus, plus ratione excitati doloris attrahemus. Si uero calefacientibus dispergere tentabimus, plus erit id quod ui caloris ad partem attrahitur quam dispersum.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
