Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. De Divisibilitate Corporum. omne corpus, quod sub sensus cadit, divisibile est, id est, in plures partes dirimi potest. Patet experimentis inferius adducendis. COR. Patet igitur, divisibilitatem recte vocari attributum corporis, intellige sensibilis. 20. Omne continuum stricte, seu mathematice tale (15) in infinitum divisibile est. Demonstratur ab Euclide, &ex illo a plerisque Physicis. SCHOGoogle SCHOLION. Qui igitur materiam ex qua corpora coasescunt, continuam ponunt, videant, qua ratione ab argumentis illis, quibus ex Euclide divisibilitas in infinitum deducitur, sese expediant. 21.