# Physica generalis 10

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/10

Denominationes densi, & rari respectivae sunt: potest corpus idem densum esse, aut rarum, si cum aliis magis, minusve densis in comparationem vocetur. SCHOLION. „Dolendum est, ait Muschenbroeck Op. cit. N. 92, ne vel unicam massam corpoream tractabilem omni"no solidam, & non porosam hucusque innotuisse, quippe „quantum solidi, quantum porosi in quolibet reliquorum „corporum volumine esset, detegi tum posset: si enim „massa omnino solida unius pollicis cubici unum pondo "gravis esset, atque aliud corpus aeque magnum dimidii "pondo; foret in hoc corpore tantum pororum, quam so"uidi. Quia aurum est valde grave, & tamen porosum, ali„quid colligere licebit; supponamus eius volumini tantun"dem pororum, ac partium solidarum inesse, procul dubio „tamen magis porosum est, quoniam igitur aqua sub pari „volumine est 19, 5. minus gravis auro, erit quantitas po„rorum in aqua ad eam in auro, ut 19, 5 ad 1. sive 39 adia. „Sed supposuimus auri partem semissem esse solidam, ut igi"tur idem volumen in auro mere solido perstet, tantundem „auri addatur, adeoque erit quantitas mere solida in auro, „ad quantitatem solidam in aqua naturali, ut 39 ad 1. ideo „cum una quantitas solida sit in aqua, erit quantitas ex„tensa pororum aequalis 38. Est aurum 81, 5, gravius subere, hinc in subere erit volumen inanitatis ad solidi vo,lumen, ut 163 ad 1.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
