# Physica generalis 101

Leopold Biwald, Physica generalis, PARS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/101

His addit: monades has, alteras in alteras physice influere non posse, ne binas quidem esse sibi omni ex parte similes, pollere easdem appetitu, & alia id genus plurima, quae referre longum foret. 148. Systema hoc merito reiicitur; cum Quid de monadibus substantiis materialibus id tribuat, quo admissentienso, genuinum illud, verumque spiritum inter dum? & materiam discrimen (vis cogitandi videlicet omnino tollitur. Sed sunt, qui censeant Leibnitium ista scribendo, ex animi sensu locutum haud fuisse, sed magis genio suo, eique, quo exarserat, Newtono contradicendi studio indulsisse. 149. Cartesiani quidam recentiores, qui Systema elementabus & Peripatetici ipso Aristotele duce adstire. pulabantur, principia corporum docebant esse vulgaria quatuor elementa: aerem videlicet, ignem, aquam, & terram; quibus a nonnullis adiungebantur elementa quinque chemica: mercurius, sive spiritus, sulphur sive oleum, sal, aqua sive phlegma, terra sive caput mortuum. Horum tria priora principia activa, posteriora duo passiva dicebant. Hi porro omnes ita sententiam suam promebant: ex eo res quaelibet censenda est componi, in quod eadem resolvitur; docet vero experientia, corpora omnia huius universi in vulgaria quatuor elementa, vel etiam in quinque illa chemica resolvi: ex iis igitur coaluisse dicenda sunt. Sed neque deerant, qui hunc elementorum numerum diminutum irent. Thales certe Scholae Jonicae Fundator elementum unicum sufficere existimabat, aquam nimirum, propterea quod omnia fere in fumum, & vaporem dissolvi notentur. Hunc secutus Helmontius opinionem hanc experimentis a se institutis corroborare nitebatur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
