# Physica generalis 103

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/103

ARTICVLVS II. Quid de principiis corporum sentiendum? quae nobis de corporum principiis sententia est, eam propositionibus aliquot complectemur. Quamvis vero ea, quae sequentibus nonnullis propositionibus continentur, ad forum metaphysicum pertineant, ea tamen inde accersenda existimavimus, ut omnis de corporum principiis doctrina sub unum conspectum ponatur. PROPOSITIO I. Omnis substantia vi activa praedita est. 151. Deum certe, Angelos, mentes item humanas vi activa praeditas esse in confesso est. Illae enim, quas de humanarum mentium activitate Cartesius, & Malebranchius iniecere dubitationes, tam leves sunt, ut vix refutari mereantur: quis enim intimo sensu non convincitur, se volitionum suarum, cogitationumque causam vere, ac proprie efficientem esse. Quod si vero de substantiis paulo ante nominatis id certum est, quid obstat, quo minus omnibus universim substantiis vis ista activa tribuatur. Aliud certe quidem assignari nequit, quo substantia ab eo, quod substantia non est, recte distinguatur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
