Latin
PROPOSITIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis causas illas extrinsecas quidpiam a materia diversum esse velit, hunc contra primariam philosophandi regulam peccare aio, quae praecipit, ut ex ideis, quas habemus, ratiocinemur, neque nova entia comminiscamur, quorum ideam nullam efformare possumus. SCHOLION 2. Corporibus vim motricem tribuendam esse Leibnitius quoque agnovit; haec enim (in actis Lipsiensibus ad annum 1698) eius verba habentur. „Atque "hinc iudicari potest, debere in corporea substantia repe"riri Entelechiam primam, tanquam πρῶτον δεκτικον activi"vitatis, vim scilicet motricem primitivam, quae praeter "extensionem, &molem superaddita, semper quidem agit. "sed tamen varie ex corporum concursu per conatus im„petusve modificatur. Atque hoc ipsum substantiale prineacipium est, quod in viventibus anima, in aliis forma „substantialis appellatur. Quae quidem Leibnitii dicta parum admodum cohaerent cum vi cogitandi, quam monadibus ab eo tributam fuisse superius (147) dictum est. Ex his vero rursus confirmatur, Leibnitium suam de monadibus sententiam ingenii ostentandi studio potius protulisse, quam quod existimaret, rem ita se omnino habere. SCHOLION 3. Peripatetici, qui Aristotelem in fonte ipso legerant, neque a scholarum turba abripi sese sunt passi, dum formam substantialem inter principia corporum referebant, eius nomine vim quandam vere, ac proprie activam intellexisse censeri possunt. Haec certe Cardinanalis Ptolemaei, de corporum principiis disserentis, mens fuisse videtur. Docet enim, principio creasse Deum coelum, &terram cum reliquis elementis, &corporibus secundum species suas; omnibus deinde creaturis suis benedixisse benedictione accomoda: Huiusmodi autem benedictionem fuisse operativam, sicut sunt divinae benedictiones, &per eam inditam fuisse virtutem, &vim omnibus rebus elementaribus, ut multiplicarentur mutarentur, producerentur nova, vetera abolerentur, &c: atque ex hac benedictione putat doctissimus Cardinalis, ceu virtute quadam seminali rebus omnibus inexistente, oriri corporum naturales mutationes, &vicissitudines, sive deinde substantiales sint, sive accidentales. Illud vero non diffitendum, Aristotelicorum plerosque nuda voce formae substantialis contentos ab omni particularium naturae phaenomenorum explicatione abstinuisse; aliquos vero etiam, limites omnes praetergressos, ita activam reddidisse materiam, ut in atheismum non pauci eorum delapsi sint, docentes, naturam esse Deum. PROCorpora sunt entia composita. 154. (vunt enim (5.) extensa, &divisibilia: Uentia igitur composita sunt.