# Physica generalis 108

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/108

PROPOSITIO V. In resolutione entis compositi deveniri tandem debet ad entia simplicia. 155. Quod si enim ens compositum resolva& tur in partes quamcunque stupendae subtilitatis, quamdiu partes illae compositae erunt, ulterius quaestio redibit, quibusnam ex partibus ea coalescant: ratio igitur entis compositi in partibus illis quantumvis exiguis haud continebitur, sed deveniri tandem debebit ad entia simplicia, in quorum varia coniugatione ratio entis compositi inveniatur. SCHOLION. Propositionem hanc exemplo a numeris petito Leibnitius illustrat. Quemadmodum enim, ut ratio sufficiens numeri habeatur, ad unitatem tandem deveniri debet, quae ex minoribus numeris haud composita intelligatur, quamque omnis numerus complectatur, ita ratio entis compositi sufficiens non habebitur, quamdiu illud ex aliis minoribus compositis coalescere concipitur; sed deveniendum est denique ad aliquid omni compositione carens, quod Pythagoraei, ac post hos Leibnitius monadem dixere. PROPOSITIO VI. In resolutione corporum ad entia simplicia tandem deveniri debet. 156. Cunt enim corpora entia composita (154); Sat vero in compositorum resolutione ad entia simplicia deveniri debet (155): ergo etiam in resolutione corporum.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
