# Physica generalis 109

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/109

PROPOSITIO VII. In ente composito nihil est verae activitatis. 157. Ussentia entis compositi consistit in modo, quo partes, ex quibus ens compositum consurgit, uniuntur; sed in nullo modo est quidpiam verae activitatis: ergo etiam in essentia entis compositi, ac proinde in ente ipso composito nihil verae activitatis deprehendi poterit. PROPOSITIO VIII. Quidquid in corporibus activitatis est, tribui dea bet entibus illis simplicibus, ex quibus ea coalescunt. 158. Corpora enim entia composita sunt (154); quoniam vero (praec.) in ente composito nihil verae activitatis deprehenditur activitas corporum entibus illis simplicibus tribuenda est, ex quibus corpora coalescunt. COR. Cum igitur simplicia illa entia activa sint, substantiae erunt (151). SCHOLION I. Dum corpus (1.) diximus substantiam sensibilem, & alibi (6.) substantiam solidam, extensam, divi sibilem, mobilem, voce substantiae in sensu vulgari usi sumus. Corpora igitur rectius aggregata substantiarum, quam substantiae dicuntur. SCHOLIONE. Corpora videntur se habere ad substantias illas simplices, ex quibus coalescunt, eo modo, quo se habet exercitus ad milites singulos, ex quibus componitur. Dum enim dicimus, exercitum una die tantum itineris confecisse, vel vero ad stipendia exercitus tot florenorum millia requiri, aut etiam exercitum tantam ciborum copiam die una absumsisse, facile intelligitur, locutiones has, si recte accipiantur, nonnisi eatenus exercitui convenire, quatenus de militibus, id est, entibus singularibus, ex quibus exercitus conflatur, affirmari ex vero possunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
