# Physica generalis 112

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/112

Sed quod nequit simul coalescere ex non partibus, nequit pariter coalescere ex entibus, quae partibus carent: entia igitur composita nequeunt coalescere ex entibus, quae partibus carent; sed entia simplicia partibus carent: nequeunt ergo entia composira ex iisdem coalescere. Respondeo: concesso primo syllogismo nego imam. subs. min. in qua dicitur, sed quod nequit simul coalescere ex non partibus, nequit pariter coalescere ex entibus, quae partibus carent. Id quidem certum est, fieri non posse, ut ens compositum simul coalescat ex partibus, & simul ex iisdem non coalescat; quod idem non possit simul, esse, & non esse. Sed ludit in verbis author, dum ita arguit: sed quod ex partibus coalescit, nequit simul ex non partibus, seu ex iis, quae rationem partis non habent, coalescere. Dum deinde asserit: sed quod nequit simul coalescere ex non partibus, nequit etiam componi ex iis, quae partibus carent: supponit ad essentiam partis pertinere, ut ex partibus componatur, sive quod idem est, supponit ens simplex rationem partis habere non posse, neque istud, in quo tamen totius controversiae cardo vertitur, vel levissimo argumento probari adnititur. Patet vero exemplo a numeris petito, unitatem, quamvis ipsa ex unitatibus minime componatur, partem numeri esse posse. Neque illud in dubium quispiam vocarit, militem partem exercitus esse, quamvis ipse ex militibus pluribus compositus dici haud possit. SCHOLIONI. Ut manifestum fiat, me demonstrationem ita dictam authoris huius summa fide exhibuisse, verba eiusdem refero. Ait igitur cit. Dissert. §. 26. Ich habe einfachen mit demselben verbinden will, so muß der Schluß nothwendig falsch seyn. Aio igitur exemplum a numeris petitum, quamvis ex Geometria haustum sit, ad Metaysicam, imo & ad Physicam recte transferri, idque ex eo facile colligitur, quòd quaecunque in Arithmetica de quantitatibus abstractis demonstrantur, de quantitatibus quoque, quas vocant, immersis, ex vero affirmari possint.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
