Latin
PROPOSITIO IX
Leopold Biwald, Physica generalis 117
Unproofread scanNot analysed yet
"habebimus utique non solum ideam puncti indivisibilis, &„inextensi, sed eiusmodi naturae puncti ipsius, ut aliud "punctum sibi contiguum habere non possit, sed vel con„gruant, vel aliquo a se invicem intervallo distent. Et hoc pacto sibi &Geometrae ideam puncti indivisibilis, &inextensi facile efformare possunt, quam quidem etiam "sibi efformant ita, ut prima Euclidis definitio iam inde „incipiat: punctum est, cuius nulla pars est. Post huiusmodi „ideam acquisitam illud unum intererit inter geometricum „punctum, &punctum physicum materiae, quod hoc se„cundum habebit proprietates reales vis inertiae, &vi"rium illarum activarum, quae cogent duo puncta ad se „invicem accedere, vel a se invicem recedere; unde fiet, "ut ubi satis accesserint ad organa nostrorum sensuum, "possint in iis excitare motus, qui propagati ad cere„brum perceptiones ibi eliciant in anima: quo pacto sen„sibilia erunt, adeoque materialia, &realia, non pure „imaginaria. „163. Puncta haec forent usquequaque si-Obiectiopetita a fimilia, cum enim nec magnitudine, nec figumilitudira praedita sint, nihil erit, quo unum ab alne punctorum. tero differat; sed nequeunt dari entia omni ex parte sibi similia: ergo. Minorem probat Leibnitius argumentis pluribus, quibus suum, quod vocat, principium indiscernibilium propugnat, &quidem 1. censet, ex omnimoda similitudine duorum entium sequi in Deo foecundissimo rerum omnium authore defectum quendam, &sterilitatem. 2. Nullam fore rationem sufficientem, cur unum eorum entium suum potius, quam alterius locum occupet. 3. Nulla unquam deprehendi corpora sensibilia perfecte similia: non tantum inter tot hominum vultus verum etiam inter duo quaevis arborum folia, inter binos quosque animalium pilos, si accuratius inspiciantur, denique discrimen aliquot detectum iri.