# Physica generalis 118

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/118

12. C. M. N. m. ad probationes Leibnitii respondeo, & quidem ad primam: maiorem in Deo argui foecunditatem, si non tantum etiam dissimilia, sed etiam usquequaque similia procreare possit. Ad secundum: rationem cur ens unum alteri perfecte simile hoc potius, quam alio loco existat, esse voluntatem Dei, cuius ratio sufficiens quaeri non debet. tertium: ex iis, quae sensibus nostris subiacent, argumentum duci non posse ad ea, quae sensus fugiunt, patebitque ex inferius dicendis, ex similium elementorum vi motrice praeditorum coniunctione omnem eam diversitatem oriri posse, quam in corporibus notamus. 164. Eo ipso, quod corpora omnia, quae sub sensus cadunt, impenetrabilia sint, recte arguitur, ipsa etiam corporum elementa impenetrabilia esse; cum igitur omnia quoque corpora, quae sub sensus cadunt, extensione, & figura praedita sint, de ipsis quoque corporum principiis idem asserendum erit; quod si ita habeat, haud unquam futurum, ut in corporum resolutione ad entia simplicia deveniatur. 1. Proprietates corporum alias esse absolutas, sive eiusmodi, quae nullam ad sensus nostros relationem dicunt, hasque, si in maioribus massis deprehendantur, ad insensibiles quoque partes, nisi ratio positiva oppositum suasuadeat, iure transferri. Sunt vero aliae corporum proprietates comparativae, sive eiusmodi, quae pendent a ratione totius, vel aggregati: hae porro ad insensibiles etiam corporum partes traduci nequeunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
