# Physica generalis 12

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/12

In fodinis Hungariae superioris modica illa auri portio, quae ex minerarum trituratione deperditur, ita per aquas praeterfluentes dispergitur, ut nullus sit per 5, aut 6 milliarium ambitum rivulus, ex cuius arena per loturam, sensibilis auri portio erui nequeat. Per microscopia in unica aceti guttula animalcula plurima deprehenduntur, imo in guttula aquae, cui in aprico stanti piperis contusi exigua portio immissa fuit, triplicis generis animalcula Lewenhoeckius observavit: Diameter minimi generis ponatur 1, erit diameter secundi generis 10, & maximi 50: diameter vero grani sabuli maioris 1000: adeoque erit magnitudo animalculi minimi ad eam arenae, velut cubus diametri 1 ad cubum 1000 sive ut 1 ad 1000,000,000. Sed eiusmodi animalculum est corpus organicum, instructum musculis, ar teriis, venis, aliisque vasis, per quae fluunt humores proinde horum partes toto corpore multo adhuc minores erunt. SCHOLION. Plurima alia argumenta ad corporum exilitatem comprobandam petuntur a vapore aquae, ex incensorum corporum fumo ex corporum graveolentium, vix tamen sensibilem ponderis par em amittentium odoribus, ex oleo, & sebo incenso: quae prolixius exposita legi possunt apud plerosque Physices Scriptores, praesertim Keilium, & Nieuwentytium. SCHOLIONS. Qui haec in animum altius demittunt, in admirationem, & laudem authoris naturae non magis rapi debent, quam qui ingentem illam corporum coelestium molem attentius speculantur. 22. An divisibilitas corporum in infinitum procedat, an vero certis limitibus constringa tur, a posteriore, sive ab experientia defini ri nequit. QuamGoogle Quamvis enim stupendam corporis divisibilitatem superius prolata optime comprobent, nemo tamen unquam evicit, ad eas demum particulas deventum esse, quae iam ultro divisibiles haud sint, sive quod iam in infinitum divisae sint, sive quod ultro dividi natura sua renuant.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
