Latin
PROPOSITIO IX
Leopold Biwald, Physica generalis 120
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quoque vim cogitandi substanstiis spiritualibus non alia de causa tribuimus, quam quod sensus intimus, id est, experientia propria nobis testatum faciat, mentes nostras, quas substantiis spiritualibus accensemus, hac vi instructas esse. Quod alterum attinet, Philosophorum omnium consensu idea vitae obscurissima est. Unde factum existimamus, ut veteres in ea plurimum hallucinati fuerint. Probat id fatis erronea eorundem de anima sensitiva &vegetativa opinio. Plantis illi certe vitam tribuere; &si quidem respiratio, circulatio sanguinis, motus membrorum quilibet pro vitae indicio habeantur, non erit sane, cur plantis vitam denegemus, in quibus complura priorum analoga naturae scrutatores deprehendunt. Censemus igitur, ea proprie vivere, quae motibus spontaneis ita gaudent, ut in iisdem circumstantiis diverso modo agere possint. Quales motus cum corporibus minime largiamur, ea a ratione viventium fat magno intervallo removemus.