# Physica generalis 124

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/124

Cum enim vis corporum tanquam entium compositorum tribuenda sit unice substantiis illis simplicibus, ex quibus ea coalescunt, substantiae illae, sive puncta indivisibilia, & inextensa vi illa praedita sunt: possunt igitur movere se ipsa efficacia propria, possunt item puncta alia extra se posita ad varias motuum directiones, & celeritates habendas determinare. Quod si igitur concipiantur puncta eiusmodi duo A, & B, si punctum A determinat punctum B distans a se intervallo AB ad habendam quamvis directionem, & celeritatem; punctum B, quod eiusdem cum puncto A naturae est, punctum A ad similem directionem & celeritatem habendam determinabit; erit igitur actio horum punctorum, ac proinde etiam corporum, quae ex iis conflantur, mutua. SCHOLION. Quodsi ergo iam sint corpora duo A & Be, quorum mutua in se invicem actio consideretur, videndum erit, quaenam in singulis punctis massae A determinationes oriantur ex singulis punctis massae B, & vicissim quaenam in singulis punctis massae B oriantur determinationes ex actionibus singulorum punctorum massae A.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
