Latin
PROPOSITIO VIII
Leopold Biwald, Physica generalis 127
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. Corpora etiam ad mutuum recessum se determinant, seu datur vis repulsiva. 173. Probatur ex natura corporum elasticorum tam solidorum, quam fluidorum, e quorum phaenomenis colligitur, dari in corporibus conatum quendam a se invicem recedendi. Exemplum praebeat lamella elastica, quae, si inflectatur, cessante vi inflectente pristinam illico iterum figuram resumit: moleculae igitur ex parte concava per lamellae inflexionem propiores effectae, nisum acquirunt a se recedendi, quem exerunt in potentiam inflectentem, cuius actio si cesset, effectus consequitur, restitutio nempe figurae prioris. fluidis item elasticis (aere praecipue) nisus perpetuus molecularum, ex quibus ea fluida constant, a se invicem recedendi notatur, cuius termini hactenus inveniri haud potuere. SCHOLION. Horum phaenomenorum consideratio effecit, ut Physici nonnulli censerent, vim repulsivam igni At vero cur certae materiae porsaltem tribuendam esse. tioni vires quaspiam largiamur, quas residuae materiae parti denegemus? praecipue cum in corporum resolutione ad entia simplicia, similia, iisdem proinde viribus affecta deveniendum sit.