# Physica generalis 128

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/128

PROPOSITIO IX. Diversae istae corporum in se actiones, sive ad accessum, recessumve determinationes a variis corporum a se distantiis dependent. 174. Docent enim phaenomena, corpora pro varia a se invicem distantia ad se iam accedere, iam etiam a se recedere, neque aliud assignari, vel cogitari potest, a quo mutationes hae dependeant. SCHOLION. Cl. Scarella censet, corpora resolvi in moleculas, quarum aliae vi attractiva, aliae repulsiva praeditae sint: postquam enim diversitatem cohaesionis, quae inter corpora notatur, in communi attractionis sententia non adeo facile exponi docuisset, addit: (Phys. Gen. L. 2. §. 504.) quae & alia similia facillime explicantur, si in corporibus admittamus alias particulas attrahentes, alias repellentes ponamus. Ex eo enim, quod haec aut maiori numero particularum se attrahentium, & minori se repellentium constent, aut vice versa, facillime intelligemus, cur aut maiori vi, aut minori coalescant. Verum sententia haec simplicitati naturae minus congruere videtur; cum enim in resolutione corporum ad puncta indivisibilia & inextensa denique deveniendum sit, puncta haec, in quibus nulla discriminis ratio apparet viribus quoquo iisdem praedita esse censemus.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
