# Physica generalis 129

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/129

Id sane nisi ita haberet, haudquaquam praedici in annos futuros eorundem loca, situsque mutui, &, quae ex his dependent, phaenomena ita possent, ut eventus praedictioni ea accuratione respondeat, quam humani ingenii limites permittunt. Deinde dierum, noctiumque vicissitudines, variae anni tempestatum successiones eaedem sunt, quae aliquando fuere. Neque novae animalium, plantarumve species eduntur; quaeque variis corporum speciebus aliquando notatae sunt inesse proprietates, iis adhucdum insunt: magnes ferrum ad se allicit, ignis corpora expandit, aurum in subtilissima fila diduci potest, quae omnia a priscis inde saeculis in corporibus his notata fuerunt. Ex his vero recte conficitur, omnes substantiarum corporearum mutationes, id est, motiones, certis quibusdam legibus, pulcherrimoque ac immutabili ordine peragi. SCHOLIONI. Exiguae illae mutationes, quas in motu astrorum deprehendere nonnulli sibi visi sunt, ex ipsis his universalibus legibus, iuxta quas corporum omnium motus peraguntur, consequi suo loco patebit. Quamobrem minime assentior Newtono, quem in ea fuisse sententia constat, ut censeret, universum hoc reparatrice Conditoris sui manu perpetuo egere; hoc enim infinitam conditoris universi huius sapientiam minime commendare existimo. SCHOLION A. Audiendi igitur minime sunt, qui naturam languescere, perpetuoque deficere queruntur. SCHOLION 3.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
