# Physica generalis 13

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/13

Ab hoc enim asserendo, & organorum nostrorum, & instrumentorum, quibus aciem eorundem acuere adnitimur, imperfectio omnibus cognita, ingenuum quemque Philosophum prohibet. 23. Ex phaenomenorum accuratiore consideratione probabile effici videtur, corporum divisionem in infinitum haud procedere, verum suis tandem terminis definiri. Argumenta, quae id consuadent, eleganter exponit Muschenbroeck operis laudati N. 60 „corpora, inquit, quando prae tenuitate non amplius, subiiciuntur sensibus, tum ex eo, quod „ab experientia suppeditatur, attente perpenso „ colligendum videtur, ea non esse dividua „absque fine, sed sectionem ad aliquos tan„tum terminos effici. Id enim ordo constans "universi, quo ex dissolutis regenerantur ea„dem corpora, semper cum iisdem proprietati"bus, pari modo, & tempore in iisdem regio„nibus, demonstrare videtur - - - - - „neque ulla nova genera rerum observantur, e, sed semper eadem animalium, plantarum, „fossilium, cum omnibus proprietatibus, & „characteribus nunc generantur, ac ante cente„nos annos; quamobrem, quae resolvuntur, "corpora & nutrimentum aliorum evadunt, „non in infinite parvas partes dissolventur: „Ex hisce enim vario acervatis modo orirentur „admodum diversi ordines particularum, atque „ ex his partes maiores diversissimae, quae non „possent non in moles maiores concrescendo "corpora nova, & cum diversissimis proprieta„tibus producere.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
