Latin
PROPOSITIO X
Leopold Biwald, Physica generalis 130
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si rem à priori consideremus, veritas propositionis praesentis uberius elucescit: cum enim universum hoc neque a se ipso, neque ex fortuito atomorum concursu ortum habere possit, deveniendum denique est ad sapientissimum quendam eiusdem authorem, cuius sapientiae quam maxime conforme est, ut omnia huius universi phaenomena ordine certo, ac immutabili iuxta fines ab eodem libere intentos sibi succedant. SCHOLION4. Leges has universales, iuxta quas mutationes omnes substantiarum materialium, ex quibus phaenomena universi huius dependent, peraguntur, leges naturae vocamus. Harum author alius esse nequit, quam ipse naturae universae Conditor Deus, qui eas libere tulit, aptasque ad finem, quem sibi in condendo universo hoc praestituit.