# Physica generalis 131

Leopold Biwald, Physica generalis, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/131

Corpora omnia perquam rara, porisque plurimis pertusa sunt, neque adhuc inventa est portio materiae utcunque exigua perfecte solida. Videtur igitur esse in corporibus vis aliqua, quae exiguas moleculas ab ulteriore accessu, veraque per immediatum contactum coniunctione arceat, quae utique vis est repulsiva. Probatur 3. Corpora resolvuntur in substantias simplices (159), ex his vero sese contingentibus massa sensibilis oriri nequit: cum enim partibus, & extensione careant, si punctum A tangat punctum B, totum punctum A totum B continget, nihilque erit puncti A, quod non sit ibi, ubi punctum B existit; compenetrata igitur erunt, ac proinde extensum sensibile haud constituent: oportet igitur, vis quaepiam adsit, quae puncta ad minimas distantias delata ab ulteriore accessu arceat, quae utique vis repulsiva est. Idem vero etiam in corporibus, quae ex punctis his coalescunt, evenire debere manifestum est. Probatur 4. contra Newtonianos, qui, cum vim repulsivam in natura locum habere negent, solam admittunt vim attractivam in ratione quavis inversa duplicata distantiarum crescentem. Admissa enim eiusmodi vi, in contactu immediato, ubi distantia foret nulla, sive infinite parva, vis ista foret infinite magna: censent autem communiter Philosophi, solidisque argumentis comprobat P. Boscovich, nullam existere in natura quantitatem, quae sit in se infinita, aut infinite parva.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
