# Physica generalis 132-2

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/132-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/132-2

PROPOSITIO XII. Vis haec repulsiva agit in ratione quapiam inversa earundem distantiarum, ita ut distantiis in infinitum diminutis, vis ista in infinitum excrescat. 177. Quoniam enim corpora ad contactum & mutuum pervenire nequeunt (praec.), vis aliqua praesto esse debet, quae contactum omnem impediat, ac proinde par sit exstinguendae celeritati cuivis finitae, qua corpus unum in alterum impingere queat.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
