# Physica generalis 134

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/134

PROPOSITIO XIII. Auctis aliquantum distantiis, repulsioni succedit attractio, quam rursus excipit repulsio, viresque in distantiis non quidem omnium minimis, ita tamen exiguis, ut sub sensus vix cadant, per vices plures alternant. κατα 178. Vim repulsivam, cui in minimis corporum distantiis locum esse, superiore propositione ostendimus, nonnisi ad perexiguas distantias sese extendere, facile nobis persuadent phaenomena cohaesionis, corporum tam solidorum, quam fluidorum, ex quibus recte deducitur, vim illam repulsivam auctis distantiis decrescere, ac demum in distantia aliqua omnino evanescere, ac in vim attractivam migrare, quam nobis resistentia illa, quam corpora cohaerentia suarum partium divulsioni opponunt, indicat. Sint enim fluidi cuius vis partes exiguae in alio fluido, cui non facile commiscentur, dispersae: quod si eae ad exiguas a se invicem distantias perveniant, se mutuo attrahent, & in guttas sphaericas coniungentur. Id certe evenire notamus in particulis aquae, olei, mercurii aeri innatantibus, aut per eum delabentibus; item in particulis aeris aquae immixtis, uti etiam in particulis oleosis per aquam dispersis. Sint enim particulae fluidi eiusmodi quaelibet in hoc vel simili situ, a, b, c, d, e, f, g, b* in diversis etiam planis positae; dum a accedit ad B, & c, eodem tempore ad has quoque accedet particula e, quacum simul unientur particulae f, g, & b: in unam igitur massam coalescent, quae non ante quiescet, quam virium eiusmodi attractricium aequilibrium obtentum fuerit, quod tum eveniet, cum partes extremae undique aequaliter a media remotae fuerint, sive dum massa figuram sphaericam induerit.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
