Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 14
Unproofread scanNot analysed yet
„24. Quando corpora maiora dividuntur in partes, augentur superficies. Probatur ex citato authore N. 73. Quaelibet enim pars suis terminatur superficiebus, quae post divisionem sunt distinctae ab iis superficiebus, quibus partes, partes tangebant: sit enim cubus unius pedis, superficies ambientes sunt 6 pedum quadratorum; si hic cubus triplici sectione per medium in octo cubos dividatur, superficies cuiuslibet erit &pedis quadrati; &proinde cuborum superficies, erunt 44 =12 pedibus quadratis, sive erunt superficies nunc duplo maiores quam ante, massa corporea manente eadem, nempe pedis cubici. SCHOLION. Hoc incrementum superficierum diversis phaenomenis explicandis inservit. Quoniam enim corpora quaedam agunt in ratione superficierum, auctis iisdem, eorundem vim agendi plurimum increscere manifestum fit. Ventus, qui pedem cubicum marmoris flatu propellere nequit, facile propellet marmor, in tenuem pulverem contritum: ita pariter navis grandis caeteris paribus per aquam a vento celerius propelletur, quam parva. Guttula aquae in vas, a quo coercetur, vix ullam vim exerit, eadem in 1000000 divisa partes, uti fit, cum in vaporem versa est, operatur vehementissime cuncta in instar pyrii pulveris disjiciens, AR. Google De Mobilitate Corporum. obilitas ea est corporum proprietas, qua Quid mobilitas? de loco in locum transferri, aut transire possunt. 26. Mobilitas omnibus corporibus competit. De iis quidem, quae sub sensus cadunt, a posteriore de asserti veritate convincimur.