Latin
PROPOSITIO XVI
Leopold Biwald, Physica generalis 145
Unproofread scanNot analysed yet
In secunda parte legis virium dicitur repulsionem auctis distantiis minimis decrescere, tandemque evanescere, ac in attractionem migrare, quae rursus in repulsionem transeat, atque eiusmodi alternationes complures fieri (178). Hoc quidem flexus curvae nostrae CDEFGH recte exprimunt: ex his enim patet, in puncto b, ubi semiordinata nulla, vel infinite parva est, vim repulsivam evanescere, quam excipiat attractiva intervallo oc, in quo ordinatae omnes infra axem demissae sunt, hanc rursum vis repulsiva intervallo de, atque ita per vices plures, vires dictae alternant. Velut autem harum alternationum &numerum, &intensionem virium in dictis distantiis agentium nos ignorare professi sumus (179), ita numerus horum flexuum, uti &intersectionum distantiae, &arearum sive attractivarum, sive repulsivarum magnitudines arbitrariae sunt, modisque innumeris variari possunt. Tertia legis virium pars docet, in distantiis maioribus ad maximas usque progrediendo vires esse perpetuo attractivas, agereque quamproxime in ratione inversa duplicata distantiarum (180.) .