# Physica generalis 146

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/146

Quod si igitur in puncto b maiorum distantiarum initium sumatur, patet, crus hl, quod iterum pro asymptoto lineam AX, sive ipsum axem habet, totum iacere infra axem, ac proinde semiordinatas omnes infra axem demissas vim attractivam ad quasvis distantias agentem repraesentare; cumque etiam crus hoc accedere quam proxime possit ad crus hyperbolae intra asymptotos, quae habet ordinatas γz in ratione inversa duplicata abcissarum, illud quoque indicabitur, quod vires hae attractivae in ratione inversa duplicata distantiarum quamproxime agant. SCHOLIONI. Haec igitur curva linea typus quidam, & imago eorum omnium est, quae in lege virium continentur. Quamobrem neminem futurum confido, qui existimet, doceri a nobis, curvam eiusmodi in rerum natura existere, quo non obstante utilissime hac curva linea lex virium exhibetur, cum ex eius affectionibus bene expensis legis virium amplitudo, & ad explicandas praecipuas corporum proprietates applicatio erui possit, eo prorsus modo, quo Astronomi ex aequatoris, eclipticae, & aliorum circulorum consideratione plurima ad motus astrorum pertinentia cum magno Astronomiae emolumento derivarunt, quantumvis cognitum omnibus sit, nullos id genus circulos in sphaera sive coelesti, sive terrestri existere. SCHOLION 2. Quoniam vires omnes, quas corporibus inesse contendimus, ad puncta illa inextensa pertinent, ex quibus corpora coalescunt, hanc virium legem, & quae illam repraesentat, lineam curvam ad puncta eiusmodi praecipue spectare manifestum efficitur. 185. Consideranda iam veniunt puncta illa, in quibus curva axem secat, uti sunt b, d, e, f, &c, quae puncta limites a P. Boscovich Quid limites? appellantur. Statuit autem is duplicis generis limites, quorum alios vocat limites cohaesionis propterea, quod, ut inferius ostendetur, ad corporum cohaesionem explicandam inserviant, alios vero limites non cohaesionis.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
