# Physica generalis 147

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/147

Limimites cohaesionis sunt primus, tertius, quintus, septimus, & alii, qui hoc numerorum imparium ordine progrediuntur; limites vero non cohaesionis sunt secundus, quartus, sextus, & alii eodem ordine progredientes. Discrimen horum limitum ex figurae ipsius consideratione eruitur: illud enim facile patet, si punctum aliquod ex limite cohaesionis d removendum sit, adesse vim aliquam remotioni huic obnitentem: quod si enim versus A urgeatur, obstat area cDd vim repulsivam repraesentans; quod si vero inde abstrahatur, obsistit vis attractiva areae dee. At vero ex limite non cohaesionis e intervallo quantumvis exiguo remotum corpusculum vi attractiva areae b Cc ad B, aut vi repulsiva areae Dd ad d progredietur. Quamobrem limes cohaesionis dici quoque potest sectio axis eiusmodi, cui una ex parte adiacet area repulsiva punctorum accessui, ex altera vero parte area attractiva eorundem a se recessui obnitens. Ex quo illud quoque intelligitur, puncto quolibet ex limite cohaesionis dimoto, punctum aliud in eandem cum priori plagam progressurum; at si ex limite non cohaesionis punctum quodvis recedat, alterum illi vel occurret vi mutua attractiva, vel vi repulsiva ab eodem digredietur. 186. Limites hi cohaesionis dicuntur validi, si ordinatae limiti proximae magnae sint, ac proinde eorum resistentiae vincendae vis magna adhiberi debeat. Pendet hoc ab angulo, sub quo curva axem secat, & ab intervallo, ad quod flexus hi excurrunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
