Latin
PROPOSITIO XVI
Leopold Biwald, Physica generalis 148
Unproofread scanNot analysed yet
Erit etenim ordinata limiti proxima tanto maior, quo magis directio, sub qua curva axem secat, ad perpendicularem accesserit, atque quo maius fuerit intervallum, ad quod curva sive infra, sive supra axem procurrerit. Quod si vero curva axem sub angulo perquam obliquo secet, neque ad magnam ab axe distantiam abeat, ordinata limiti proxima perquam exigua, ac proinde limes cohaesionis perquam debilis futurus est. COR. Cum limitum fortitudo a maiore, vel minore a puncto A, sive ab origine abscissarum, distantia non dependeat, patet quoque, cur vis, qua corpora cohaerent, eorum densitati non respondeat, uti in auro cum adamante comparato manifestum fit. 187. Cum haec virium lex ad indivisibilia &inextensa puncta praecipue pertineat, exposita iam curvae huius forma, videndum erit, quidnam ex harum virium natura evenire debeat, si duo individua materiae puncta viribus his affecta certis a se intervallis distent. Atque primo quidem facile intelligitur futurum, ut puncta haec quiescant, si ea in limitibus quibusvis exstiterint, neque ulla iis undecunque velocitas imprimatur. SCHOLION. Licet casum hunc in natura locum non habere inferius docturi simus, eum tamen proponendum existimavimus, ut indoles legis virium uberius declaretur. 188. Quod si vero puncta ea extra limites ponantur, illico incipient ad sese vel accedere, vel recedere, prout sub arcu vel repellente, vel attrahente constituta fuerint.