# Physica generalis 149

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/149

si punctum quodvis e limite e* dimotum fuerit, motu accelerato ad limitem d progredietur, eoque superato, ultra d motu retardato eousque progredietur, dum celeritas omnis, quam ab e usque ad d conceperat, exstincta fuerit. Quod si quidem id eveniat, priusquam ad limitem e pertingat, tum vero ad limitem d revertetur, & ultra illum denuo excurrens, iterumque regrediens, circa eundem eousque oscillabit, dum celeritas eiusdem per aliorum punctorum vires exstinguatur. Quod si vero celeritas intervallo ed concepta tanta sit, ut ei exstinguendae area de par non sit, tum vero punctum ad limitem delatum ultra eundem motu rursus accelerato progredietur eousque, donec occurrat arcus quidam, qui illud exstincta omni velocitate viam iterum relegere cogat. 189. Dum puncta ad se invicem accedunt celeritate quacunque finita viam tamen iterum relegent, ob crus bB aream infinitam, & cuivis celeritati exstinguendae parem comprehendens. Quod si vero a se invicem recedant, fieri poterit, ut superatis limitibus pluribus deveniant ad aream repulsivam adeo validam, ut omnium subsequentium attractivarum arearum vires superet, punctaque ea sine fine abs sese discedant. 190. Quod si puncta plura ad eiusmodi ingentes areas repulsivas cum aliquo velocitatum discrimine advenerint, eorum tamen velocitates post novam illam accessionem parum inter se discrepabunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
