# Physica generalis 154

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/154

Contra propositionem secundam articuli praecedentis sunt, qui opponant: tributa substantiis materialibus vi se ipsas movendi, sufficiens inter spiritum, & materiam discrimen haud amplius esse; quod cum merito absurdum habeatur, vim eiusmodi substantiis materialibus concedendam haud esse. Obiectionem hanc, & alias nonnullas cum hac connexas egregie diluit P. Boscovich Theor. vir. §. 154. „Imprimis falsum omnino est, „nullum esse horum punctorum discrimen a „ spiritibus. Discrimen potissimum materiae a „spiritu situm est in hisce duobus: quod mate„ria est sensibilis, & incapax cogitationis, ac „voluntatis; spiritus nostros sensus non afficit, „ & cogitare potest, ac velle. Sensibilitas au„tem non ab extensione continua oritur, sed „ab impenetrabilitate, qua fit, ut nostrorum organorum fibrae tendantur a corporibus, „ quae ipsis sistuntur, & motus ad cerebrum „propagetur. Nam si extensa quidem essent „ corpora, sed impenetrabilitate carerent, ma„nu contrectata fibras non sisterent, nec mo„tum ullum in iis progignerent, ac eadem ra"dios non reflecterent, sed liberum intra se „aditum luci praeberent. Porro hoc discri„men utrumque manere potest integrum, & „manet inter mea indivisibilia haec puncta, „ spiritus.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
