Latin
PROPOSITIO XVI
Leopold Biwald, Physica generalis 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quod attinet Philosophorum consensum, censeo eos, qui activas quasvis vires substantiis materialibus tribuerunt, non satis attendisse ad huius doctrinae sequelas, dum eadem corpora inertia, motuique resistentia in sensu proprio posuere. Sed de hoc inferius agendi locus uberior recurret. Quod eos Philosophos attinet, qui corporibus activitatem omnem eripuere, eos sat, superque per ea refelli censemus, quae pro sententiae nostrae veritate asserenda superius (153 it. 157) retulimus. 196. Si corpora se ipsa movere possent, possent quoque se ipsa ad mutationem tam directionum, quam celeritatum determinare; sed hoc admitti non potest, ergo neque prius illud, ex quo hoc consequitur. R. N. Mai. Ostendimus enim (168. Schol.) vim motum producendi, seseque determinandi ad varias vis huius motricis modificationes, haud semper in eodem subiecto coniuncta esse debere. 197. Contra quintam propositionem opponunt: actionem in distans ab omnibus semper Philosophis habitam esse pro re penitus absurda, neque ante P.